NABUCHODONOSOR II

NABUCHODONOSOR II
NABUCHODONOSOR II
Magnus, ab Hebraeis Nabucadnezer dictus fil. prioris, imperare coepit Babyloniis; patrevivente, an. 4. regni Eliacim, Regis Iudae: qui erat annus mundi 3423. ante Christum natum 625. Hic bellum cum Assyriis primum, dein cum Pharaone Necho sive Nechaone, gessit, eum vicit, et totam Syriam usque Pelusium, Iudaeâ ademprâ, suae ditioni adiecit: Ioachim seu Eliacim, Regem, quod cum Nechaone foedus pepigerat, sibi tributarium fecit. Dein, patre mortuô, domum redux, thronum solus conscendit: postea Ioiakimum tributum recusantem cepit et ligavit, ut Babylonem duceret, attamen interim curavit interfici. Iterum Ioachimum, seu Iechoniam, Ioiachimos suffectum, epit, Babylonemque cum uxore, liberis, et thesauro sacro, deduxit. Idem Ierusalem, tempore Sedechiae, obsedit, habens principem militiae Nabusardan. Filios Sedechlae, urbe captâ, A. M. 3446. occidit coram eo, ipsumque patrem exoculavit, vinctumque catenis abduxit Babylonem: templum succendit, civitate captâ ac direptâ. Post haec, Aethiopibus, Arabibus, Idumaeis, Philistaeis, Syris, Persis, Medis, Assyriisque victis, et totâ ferme Asiâ perdomitâ, elatus, aureum Colossum erigi eumque adorari iussit, tribus Iuvenibus, sociis Danielis, qui id facere constantissime renuentes, in fornacem ardentem coniecti erant, miraculô illaesis. Postea somniô mysticô duplici territus, a Daniele interpretationem utriusque accepit: Tandem regnô, ob insaniam, pulus, cum feris septem annis in agro egit. Quibus exactis menti et potentiae redditus, annum supervixit, quem adeo bene, in Danielis conversatione, collocâsse videtur, Augustino, Hieronumo, Epiphanio, Theodoreto, etc. ut de eius salute non dubitent. Obiit A. M. 3471. Imperii 43. Quintô eius regni annô, 125. Nabonassaris, an. 3433. Mundi, Ecclipsis illa Lunae contigit, cuius Ptolemaeus facit mentionem, quaeque Chronologiae Imperii illius optimum fundamentum est, Ioseph. l. 10. Antiq. Iud. Gernler. et Pererius, in Danielem. Gordonus, Mercator, Scaliger, Petavius, etc. Vide apud Danielem huius somnia, de quatuor regnis mundi. Item de aurea statua, quam adorari iussit. Vide et Ioseph. l. 10. c. 7. et seqq. Hic (inquit Origenes) gentibus innumeris propinavit maeroris potum, superbe ac crudeliter, quod Domini fiebat virtute, sibi arrogantius asscribens etc. Iuxta Marshamum, Nabuchodonosor hic solus regnare coepit, annô Nabonass. 144. quo pater obiit, ut vidimus, cum iam, post excidium Hierosolymorum, ille in Phoenicia et Aegypto biennium victoriose transegisset, auspiciô paternô, annor regni 2. Cyaxari I. Medorum Regi in expugnanda Nino (quae a Babyloniissub Saosduchino seu Chyniladano, ignavis Principibus, descivisse videtur, propriô Rege electô) auxiliô fuit, utpote ob Nitocrim Medam, uxorem suam, ei affinitate iunctus. Rebus dein Aegypti aliarumque gentium constitutis, ad pacis opera se contulit, in quibus impense magnificus erat: de quibus, praeter Berosum Iosepho d. l. et Megasthenem, eidem contra Apion. laudatos, vide Abydeni Fragm. apud Eusebium Praep. Euang. l. 9. c. 41. et plura hanc in rem, apud Ioh. Marshammum d. l. ubi Nabocol-assarum hunc Regem in Canone Babylon. Regum vocari addit. Ei successit fil. Evilmerodachus, de quo supra. Vide voce Nebucadnezar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Nabuchodonosor — • Commentary on the two Babylonian kings of that name, especially the second, who is mentioned in Scripture Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Nabuchodonosor     Nabuchodonosor …   Catholic encyclopedia

  • NABUCHODONOSOR II — Le règne de Nabuchodonosor II (605 562 av. J. C.) marque l’apogée de l’empire néo babylonien et le second âge d’or de la civilisation babylonienne, le premier étant le règne de Hammourabi. Son père, Nabopolassar (Nab apal u ルur), était un prince… …   Encyclopédie Universelle

  • Nabuchodonosor I — Nabuchodonosor Ier Pour les articles homonymes, voir Nabuchodonosor. Nabuchodonosor Ier (en akkadien Nabu kudurri usur), fut le roi de l Empire babylonien de 1125 environ à 1104 av. J. C. Il ne doit pas être confondu avec le plus célèbre… …   Wikipédia en Français

  • nabuchodonosor — [ nabykɔdɔnɔzɔr ] n. m. • 1897; du n. d un personnage bibl. ♦ Grosse bouteille de champagne d une contenance de vingt bouteilles ordinaires. ● nabuchodonosor nom masculin Très grosse bouteille de champagne, d une contenance de 20 bouteilles… …   Encyclopédie Universelle

  • NABUCHODONOSOR I — Rex Babylonis, Nabolassar Beroso, Nabopolassar Ptolomaeo l. 5. Almag. c. 14. Nabocolassar, Scalig. de Emend. temp. l. 5. successit Patri Ben Merodach, A. M. 3407. usque ad A. M. 3429. quô fil. Nabuchodonosor, iam ante Patris Collega, successit.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Nabuchodonosor — Nabuchodonosor, so v.w. Nebukadnezar …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Nabuchodonósor — Nabuchodonósor, griech. Namensform für Nebukadnezar (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Nabuchodonosor — Nabuchodonosor,   in der Septuaginta und Vulgata Nebukadnezar …   Universal-Lexikon

  • NABUCHODONOSOR — Rex Ninives, cuius in libroapocrypho Iudithae mentio, a Chronologis frustra quaeritur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Nabuchodonosor II — Pour les articles homonymes, voir Nabuchodonosor. Nabuchodonosor II (Nabû kudurri uṣur), était le roi de Babylone entre 604 av. J. C. et 562 av. J. C.. Il doit sa renommée au fait qu il a régné sur le plus vaste empire qu ait dominé Babylone,… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”